Salve viator!
A.D. MMVI
Haec mea pagina vel potius paginula domestica est. Praenomen meum Ivo est, nomen Volt. Natus sum anno MCMLXXV die III m. Maii in urbe Paernu in Estonia. Ibi etiam Gymnasium Artium Humanitatis Sytevacae finivi. Anno MCMXCVII Universitatem Tartuensem finivi et nunc ibi etiam philologiam classicam, i.e. linguas litterasque antiquas doceo. Anno MMVII in Universitate Tartuensi ad doctoris philosophiae gradum in studiis antiquitatis promotus sum. Paginulam illam Latinam creare decrevi, quia in toto orbe terrarum vere tamen multos homines esse puto, qui Latine sciunt et linguam illam amant. Etiam vivacem vividumque hunc sermonem demonstrare volui. Certe etiam Internetum vel Interrete illud quodammodo hic uti potest!
Dii melius dent!
Si mihi scribere vultis...© MCMXCV-MMVIII Ivo Volt